Liber Josue Ben Nun*

Caput 13: Versus 7

Et nunc.Post hoc autem legitur quia Moses dedit haereditatem quibusdam, et postea Jesus secundum praeceptum Domini distribuit haereditatem. Per Mosen, legem intellige: qui secundum legem vixerunt, primi haereditatem receperunt, sed extra terram promissionis. Cumque eam accepissent, non eam possident, neque dividunt inter se; sed exspectant usquequo eis per Jesum distribuatur in sortem. Hinc Apostolus ait:Hi omnes testimonium habentes per fidem nondum consecuti sunt promissiones, Deo pro nobis aliquid melius providente, ne sine nobis consummarenturHebr. 11.. Habent igitur jam promissionem suam et requieverunt, digni judicati per Mosen capere haereditatem suam, sed adhuc pugnant pro his qui sub Jesu militant. Omnes enim Patres qui ante nos dormierunt, pugnant nobiscum et orationibus adjuvant, unde:Ablinget synagoga illa hanc synagogam, sicut ablingit vitulus herbam viridem de campo.Synagoga enim Domini quae nos praecessit, ore et lingua consumet omnem contrariam synagogam, id est, orationibus consumet adversarios nostros. Orationibus ergo et verbi Dei meditatione et opere et sensu recto pugnandum est.ADAM., hom. 17.Sicut umbrae exemplari deserviunt coelestium, etc., usque ad per Jesum accipiunt haereditatem.Tribui.Levitis autem neque Moses dedit haereditatem, neque Jesus.Quia ipse Deus est haereditas eorum.Hi sunt forte qui in Ecclesia, virtute animi et meritorum gratia alios praecedunt. Hi sunt forte, qui in populo salvandorum sapientiae et scientiae operam tribuunt et mentem suam puram custodiunt, et omnibus praeclaris virtutibus excolunt et simpliciores docent quomodo veniant ad salutem: horum haereditas ipse Dominus est, qui est sapientia, quam prae caeteris omnibus dilexerunt.
(* Traductions européennes)